— 696 —
fratribus de ss. Apostolis. Igitur post aliquot ita interlapsosdies, 8., ut diximus, Kalendas Decembris vocatus affuit ar-chyepiscopus, abbates, prepi et omnes congregationes civi-tatis, populus vero innumerabilis. Magna reverentia magnisquelaudibus secundo apertum est sepulchruni et integrum, repre-sentatum corpus sanctum; tarnen ex magni lapidis concussionecaro quae sub vestibus in favillam versa erat, per plurimaloca sidxsederat, sicut etiam in talibus solet contingere, infusopost tot tempora occultis corporibus novo aere. Ponuntur2 abbates vestibus albis et stolis, unus ad caput, alter adpedes. Quorum unus ego peccator ad caput eius sedi, quam-vis, ut superius dixi, de capite nichil praeter mentum haberetur,sicut percussoris illud absentaverat gladius. Applicuerunt seetiam alii 2 presbiteri clerici sancto levando corpori, nichilo-minus et ipsi induti vestibus albis et stolis. Qui sacras manuspie apponentes primum vestes collegerunt, non integras, quiavetustas non patiebatur, sed per grandes et minores partes,sicut poterant diligentius. Circa scapiüas vero et supra totumpectus et usque ad cingulum multus inveniebatur sanguis super-globatus, sicut absciso capite ex collo et venarum meatibussparsim potuit emanare. Collectae igitur sunt diligenter omneseius vestes, sed istae diligentius crasso sanguine sed sicco gra-ves, et per se in scriniolo uno decenter ad hoc parato positaereverenter. Cum quibus et balteus eius militaris de nigrocorio inventus et repositus est, pene unius ulnae longitudinis,adhuc integras habens partes. A sinistro latere, iuxta latuseius et balteum, inventum (lies: —us) est nodus ferreus admodum ovi, rubigine prope consumptus, quem capulum gladiieius fuisse credidimus, sed de gladio frustum nulluni inveni-mus. Diligentius tarnen postea quidam attendentes, in ipsispartibus reliquiarum, quas inde exoraverant, particulas ferrimichi protestati sunt se invenisse. Subtulares, magnis par-tibus integris, eodem scriniolo reconditi sunt, caligae prorsusin cinerem resolutae. At ubi susceptis vestibus ad carnemet ossa colligenda ventum est, vix de ipsis ossibus, et hocde magnis, aliquid solidum apparuit, quod prorsus in cineremaut in parvas particulas vetustas non redegit.
Mira res et valde gloriosa. Testor ipsos sanctos martyres,testor et ipsam multitudinem religiosorum, qui diutius hoc vide-