Druckschrift 
Urkundenbuch des Stiftes St. Gereon zu Köln
Entstehung
Seite
697
Einzelbild herunterladen
 

697

runt, totus cinis carnis et ossuum quasi calx noviter fusa candebatper tottitn sarcopliagum. 0 quotiens ibi cantatum cum multislacrimis fuitet in sanguine agni laverunt stolas suas", o quotiensibi repetitumlaverunt stolas suas et Candidas eas fecerunt insanguine agni". Tandem collectus est cinis et cespis simulsanguineus, et ipse in pulvere, sed terrei atque subrubri colorispropter sanguinem, resolutus, susceptusque in munda palla etpreciosa, in alio scrinio maiore reconditus est. Tunc elevatisutrisque scriniis, multa oblata sunt ad fabricandum feretrums. martyri. Domnus archyepiscopus obtulit scutellam argenteam,deinde singuli quique prout devotionem babebant. Acta estetiam processio magna die illa circa claustrum et circa monaste-rium, pulsantibus signis et cantantibus clericis et monachislaicisque theutonice in concrepationibus suis. Qua processionefinita et sanctis reliquiis in loculis suis super altare in mediomonasterii collocatis, missa de eiusdem s. legionis martyribusincepta est et iubente domno archyepiscopo a nie peccatorecantata. Ante canonem vero, finito evangelio, domnus archy-episcopus sermonem fecit ad populum de his quae tunc preoculis habebantur et manibus et quae ad salutem animarumpertinebant, de sanctis Thebaeis martyribus. Finita missa,dimissus est populus cum leticia magna. Ex huius santi mar-tyris reliquiis cura et devotio fratris nri Echeberti posteapartes aliquas nro interventu impetravit a prepo eiusdemmonasterii Herimanno, cuius studio et devotione revelatumcorpus translatum fuit. Reliquiae autem hae sunt: De vesteilla subtiliori quam ad carnem suam indutam habuit, de balteoeius militari qui circa lumbos eius inventus est nigri corii, deferro, ut videbatur, eius gladii, confuso cum sanguine et cine-ribus vestium et corporis illius, ubi quasi in media vaginaferrum adhuc patenter sublucere videtur; de sanguine eiuscum pulvere carnis et ossuum et vestium eius. Nam puruscinis carnis ossuumque eius, cum adhuc per se iaceret, similli-mus erat calcis novae aut farinae candidae, postquam verocollectae sunt partes vestium quae integre colligi potuerunt,et ossa quae penitus resoluta non fuerunt, cetera omnia inuno pulvere collecta sunt, hoc est, pulvis sanguinei cespitis,pulvis ossuum, pulvis carnis, pulvis vestium; que omnia simulconfusa album quoque prius illum confuderunt. Haec ideo tarn