— 695 —
simili incorruptione corporis adesset, dormire eum potius quammortuum crederes. Ad caput eius cespis erat gramineuslocatus, a capite usque ad cingulum ab utraque parte lateruminter corpus eius et sarcophaguin. Qui cespis, iramo quicespites, nam plures fuerant, sanguinei adhuc toti erant, sicutperfusi in terra fuerant fluente sanguine martyris, quando per-cussus in terram cecidit.
Sed et in aliorum 3 martyrum sarcophagis hac occasioneapertis eadem magnalia Dei vidimus. Pili herbarum in ipsisadhuc cespitibus rigebantur, sicci tarnen, sed concreto sanguineintegri et rubei tenebantur. Testes mihi sunt ipsi raartyres,quia propria et indigna manu tenui, oculis propriis aspexi, etaliis videre porrexi, ipsi quoque domno episcopo assidentimultumque pre gaudio et devotione lacrimanti. 0 quantumStudium, quantus amor Christi, quanta devotio fidelium tunctemporis christianorum, qui in tanta persecutione nee ipsossanguineos cespites tollere neglexerunt! Quid moror? Istanocturnis horis acta sunt sub magno quidem religiosorumvirorum fletu et cantu. Mane facto, cum res tarn gloriosa etdesiderabilis audita fuisset a civibus et ostensa pluribus illorum,nam apertum sarcophagum palla tantum tegebat, tota statimcivitas infremuit, se malle mori quam tanto thesauro, tantopatrono privari. Erant etiam inter eos qui corpus inventumipsum esse s. Gereonem dicebant, propter habitus venustatemet corporis formositatem. Unde maior et maior fiebat tumultusin populo, contradicebaturque ab omnibus domno Norberto.Vix tandem sedatus est tumultus, prepo s. Mariae de gradibusTheoderico pulpitum ascendente et populum mitigante, etquod rei huius consilium esset diff erendum promittente, usquead presentiam domni archyepiscopi. Tunc nichilominus adsatisfaciendum populo decretum est a maioribus, ut sepulchrumlapide superposito clauderetur, considerata prius diligenterintegritate corporis a fidelibus, ne quid furto de eo tolleretur.Haec acta sunt 3. Idus Octobris, anno suprad. dominicae in-carnationis. Interea nocte et die usque ad 8. Kai. Decembriscum magna devotione et multo lumine sepulchrum custodie-batur, die circumsedentibus cum psalmodia olectis ad hoceiusdem eccle aliquibus clericis, nocte vigilantibus nichilominuscum psalmodia quibusdam aliis, interdumque iuvantibus eos