Druckschrift 
Urkundenbuch des Stiftes St. Gereon zu Köln
Entstehung
Seite
694
Einzelbild herunterladen
 

694

obsequio et reverentia atque devotione; inter quos et egopeccator mandatus affui. Elevato igitur superiore lapide desarcophago post 800 et aliquot plnres annos martyrii Thebeo-rum, inventum est in eo corpus magnum, per scapulas amplum,per pectus et brachia thorosum indutum clamide militaricoloris purpurei, quae ampla utrimque vestis dependebat usquesubter genua eins quasi 3 digitis, genus pallae non ignobilis.Super eam aliam habebat vestera non breviorem, ignotamquidem nobis nomine, sed cognitam fllo serico et colore nobi-lioris purpurac; subtus ad carnem nichilominus vestis sericaalbi maxime coloris, sed tarnen subrubea. Corpus totum in-tactum adhuc videbatur a mento, quod tantum de capite supe-rerat, usque ad pedes, indissoluta adhuc superficie vestium,caligarum atque calceorum. Nam ut conicere verius potuimus,sie casu pertransierat inter caput et mentum persecutorisgladius. Pars tantum illa ubi ventris mollities fuerat, aliquan-tulum modeste tarnen subsederat, quam vestis subsecuta indis-soluta permanserat. Tali suppressione pectus et ossa femorumvidobantur magis turgere. Supra pectus illius signum domini-cae crucis inventum est de aurifrigio factum, sicut consideraripotuit, submicantibus adhuc in eo auri metalli scintillulis.Aurifrigii longitudo pene unius pedis extiterat, latitudo vixunius digiti. A genu eins usque ad pedes eius tibiae exdirecto et integro decenter compositae, habentes adhuc caligasintegras de palla rotundis floribus ad modum oculorum caudaepavonis circumquaque distinetas. In ipsis subtularibus ! ) iunetisicut prima die et a talo sursum erecti pedes adhuc contine-bantur, et quantum ad superficiem vestis, nichil de toto cor-pore videri poterat, quod adhuc corruptum sive commotmnadhuc 2 ) fuisset. Sub vestibus tarnen, sicut postea exitus pro-bavit, ipsa caro iam prorsus in cinerem resoluta fuerat cumossibus, exceptis paucis de maioribus, sed favillae super-extantis incommota integritas carnis quoque integritatem oculisadmirantium figurabat. 0, quam gloriosum erat videre magna-nimi militis Christi venustam formam magnificeque vestitamet quasi viventis adhuc viribus plenam, cuius caput si sub

*)i. q. subtalares, calcei." Surius G, G19f. hat hier und weiterunten: subtal. ä ) Surius 1, c.: unquam.