— 76 —
pro varietate causarum ex nostro interdum officio providemus,firma debent, sicut ea quo a nobis finaliter statuuntur, et illi-bata consistere et, ut maiorem habeant fortitudinem, sedisapostolice munimine roborari. Olim siquidem causam, quamsuper prepositura ecclesie, Aquensis habueras, spontaneus,prout de nostro fuit beneplacito, in nostris manibus posuisti,super ipsa nostre te gratie submittendo; propter quod, tuanobis provisione servata, venerabili fratri nostro . . episcopoet capitulo Leodien, direximus scripta nostra, ut personatumaliquem tibi congruentem, si quis in ecclesia vel civitate seudiocesi Leodien, vacaret vel quantocius occurreret oportunitas,pro reverentia nostra liberaliter tibi conferrent, non obstantequod alia ecclesiastica beneficia obtinebas, . . preposito Bun-nensi et collegis ipsius super hoc executoribus deputatis. Cum-que prepositura Sancti Bartholomei et postmodum archidia-conatus, quem habuerat Henricus de Iacia et quem solus con-fert episcopus, vacavissent, alii prepositura concessa, idemarchidiaconatus extitit, eisdem executoribus, sicut accepimusex ipsorum litteris, inhibentibus, Iohatmi clerico eiusdem epi-scopi propinquo collatus; postmodum idem episcopus, litterisa nobis ad . . custodem de Brachis et eius collegas obtentis,te fecit earum auctoritate citari. Dictus etiam Iohannes supereodem archidiaconatu confirmationis et ad . . scolasticumLeodien, et suos coniudices quasdam alias commissiones informa communi litteras impetravit. Demum vero super con-ferendo tibi archidiaconatu predicto et ab eo prefato clericoremovendo ad . . propositum de Capella et collegas ipsiussub certa forma rescriptum apostolicum noscitur emanasse;quibus . . abbas Seffiensis et coniudices eius, ad quos superipso archidiaconatu idem Iohannes apostolicas litteras obtinu-erat, pro suo inhibuerunt arbitrio, ne pro te procederent, inquem, ut dicebatur, excommunicationis sententiam, promul-garant, ab eisdem preterea executoribus idem Iohannes vocead nos appellationis emissa obtinuisse a nobis dicitur . . abbatiFloreffensi et collegis ipsius alias litteras destinari. Sed exe-quentibus illis scripta inhibitione ac appellatione huiusmodifactum sibi mandatum, pars adversa — proposito coram eisde consuetudine fore Leodien, ecclesie, vallata quidem iureiurando et per sedem apostolicam confirmata, quod nullus nisi