Druckschrift 
Urkundenbuch des Stiftes St. Gereon zu Köln
Entstehung
Seite
77
Einzelbild herunterladen
 

- 11 -

canonicus eiusdem ecclesie in Leodien, archidiaconum admit-tatur et quod autenticum rescripti apostolici ei exhibitum nonfuisset pro hiis et aliis causis vocem ad nos appellationiseraisit. Porro dilectus filius Iacobus, qui coram nobis nupercomparuit ad impetrandum et contradicendum dumtaxat proparte altera procurator, inter alia, que dixerunt esse proces-sum, executorum ipsorum proposuit, dictum Iohannem ex dona-tione ipsius episcopi archidiaconatum eundem canonice assecu-tum et personatum huiusmodi per predictam consuetudinemnulli debere nisi canonico ecclesie memorati conferri, te ueroin archidiaconatum eundem, quem ex premissis et aliis causishabere non vales, oculos extendisse licet plures antea per-sonatus vacassent, in quorum aliquo tibi posset sine scandaloprovidori. Nos vero non tantum eorundem executorum pro-cessibus quantum gratie innitentes, per quam ad providendumtibi processimus cum et tu ipse totus gratie innitariseidem respicientes insuper compassionis oculo super multis,quibus idem Iohannes occasione facte sibi concessionis dearchidiaconatu predicto fatigatus dicitur laboribus et expensisde fratrum nostrorum consilio ex officio nostro providimus, utne prenominati episcopus et capitulum, qui recepto super hocmandato et plene intellecto mandantis affectu nos in mülovoluerunt licet plures personatus vacaverint exaudire videan-tur de inobedientia triumphasse: tu, litteris contra te obtentisa parte adversa et omni earum processu cum suspensionis etexcommunicationis sententiis, si quas proferri contigit pereasdem irritis penitus nunciatis, archidiaconatum habeas supra-dictum cum Omnibus iuribus et pertinentibus ad eundem;quantocius vero se facultas obtulerit ab episcopo et capituloprefato Iohanni personatus sibi congruens conferatur, a quibusetiam tantum interim [ei ?] in redditibus, quantum valent ipsiusarchidiaconatus redditus, assignetur, dum tarnen te idem Iohan-nes super eodem archidiaconatu per se vel per alios nonmolestet, set te archidiaconatum eundem cum omnibus iuribussuis et pertinentiis habere pacifice ac possidere permittat.Nolumus enim occasione provisionis alterius te aliquatenusimpediri, quin plenam et pacificam possessionem archidiaco-natus eiusdem sublato cuiuslibet difficultatis obstaculo conse-quaris. Eapropter, dilecte in domino fili, tuis iustis suppli-

L