Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

partes sunt, tragoedia, & comoedia si latina argumentatio sit, praetextata dicitur.Comœdia autem multas species habet: aut enim Paliata est, aut Togata, aut Tabernaria, aut Attellanaaut Minius, aut Rhyntonica, aut Planipedia. Planipe-dia autem dicta ob humilitatem argumenti eius, acuilitatem actorum: qui non cothurno, aut socco utun-tur in scena, aut pulpito, sed planopede: uel ideo, quòdnon ea negotia continet, quae personarum in turribusaut in coenaculis habitantium sunt, sed in plano & humili loco. Personati primi egisse dicuntur comœdiamCincius & Faliscus: tragoediam Minutius & Prothonius. Omnium autem comoediarum scripta ex quatuorrebus omnino sumuntur, nomine, loco, facto, euentunomine, ut Phormio, Hecyra, Curculio, Epidicus: loco,ut Andria, Leucadia, Brundusina: facto, ut Eunuchus,Asinaria, Captiui: euentu, ut Commorientes, Crimen,Heautontimorumenos.Comoediarum formae sunt tres: PALLIATAE, grae-cum habitum referentes; quas nonnulli tabernariasuocant: TOGATAE, iuxta formam personarum habitumtogarum desiderantes: ATTELLANAE, salibus & iociscompositae; quae in se non habent nisi uenustam ele-gantiam. COMOEDIA autem diuiditur in quatuorparteis, Prologum, protasin, Epitasin, Catastrophen.PROLOGVS est prima dictio à Graecis dictaπρόλογος, id est antecedens ueram fabulae compositionem elocutio, eius species quatuor sunt. ευσατικὸς,commendaticius; quo fabula uel porta commendatur:

méritageGwegen