Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

tum est. Non nulli autem ex amurca olei faece, quae esthumor aquatilis, tragoediam dici, uocarique malue-runt. Qui ludi cum per artifices in honorem Libe-ri patris agerentur, etiam ipsi comœdiarum, tragoe-diarumque scriptores huius dei uelut praesens numencolere uenerarique coeperunt. Cuius rei probabilis ra-tio extitit: ita enim carmina inchoata praefereban-tur, ut per ea laudes eius, & facta gloriosa celebra-ri, proferrique constaret. tum paulatim fama huius ar-tis increbuit. Thespis autem primus haec scripta inomnium notitiam protulit. postea Aeschylus secutusexemplum publicauit. de quibus ita Horatius in artepoetica loquitur.Ignotum tragicae genus inueniſſe camoenæDicitur, & plaustris uexisse poemata Thespis,Quae canerent, agerentque peruncti faecibus ora-Post hunc personae, pallaeque repertor honestaeAeschylus, & modicis instrauit pulpita tignis,Et docuit magnumque loqui, nitique cothurno.Succeßit uetus his comoedia, non sine multaLaude: sed in uitium libertas excidit, & uimDignam lege regi. lex est accepta, chorusqueTurpiter obticuit sublato iure nocendi.Nil intentatum nostri liquere poetae:Nec minimum meruere decus, uestigia graecaAusi deserere, & celebrare domestica facta,Vel qui praetextas, uel qui docuere togatas.FABVLA generale nomen est, eius duae primaepartes