Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

ic equidem.mential.vidqused faculta-M. Anto

M. ANTONII MVRETI,in Andriam TerentijARGVMENTVM.Hremes, & Phania fratres Atheonienses fuerunt. eorum, Chremesprofecturus in Asiam, Pasibulamfiliolam, quam tum unicam habe-bat, fratris fidei credidit. profe-cto eo, contingit, ut in Graecia magni bellorum motus excitarentur. quos fugiens Pha-nia, cum, imposita secum in nauim puella, ad fratremiter cepisset, ui tempestatis fracta naui, apud Andruminsulam eiectus est. ibi applicat se ad Andrium quen-dam, hominem haud magna cum re; à quo tamen benig-ne humaniterque exceptus, non ita multo post moritur.Hospes Andrius relictae apud se puellae commutat nomen, & pro Pasibula Glycerium nominat: cumque peraliquot annos eam cum filia Chryside, pari utranquestudio, educasset, decedit ipse quoque de uita. Chry-sis, quae se & orbam, & inopem uideret, abrepta se-cum Glycerio, Athenas nauigat: ubi cum aliquandiuuitam lana telaque tolerasset, ad postremum adolescentum blanditijs, & pollicitationibus uicta, quaestumcorpore facere incepit. Ventitabat ad eam inter ceteros Pamphilus, Simonis filius, probus, & liberali praeditus ingenio adolescens; qui non Chrysidis ille qui-demA 3