g. Fabriæexoren.
IN HEAVTON.timam produci: ut tale sit, quale illud apud Sidonioum, Orchestram quatit alter Euripidis. Priscianuslib. 6. legit, Archonidi, pro, Archonidis.M. ANTONII MVRETI INAdelphos TerentijARGVMENTVM.ICIO, & Demea, duo dißimillimo fratresingenio fuere. ille urbanam uitam secutusest, hic rusticam: ille coelebs uixit; hic uxorem duxit.ille ingenio lenißimo; hic asperrimo: ille mitis etiam inalienos, hic saeuus etiam in suos: ille etiam in ira pla-cidus; hic etiam citra iram ferox. Erant Demeae filij duo:ex quibus natu maiorem Aeschinum sibi adoptauit Mi-cio, eumque secum in urbe liberalissime, indulgentißi-meque educauit: minorem Ctesiphonem ruri secum seuere imprimis, ac restricte habuit pater. Aeschinus multas meretrices, patre ad omnia conniuente, adamauit;multa conuiuia celebrauit, quae denique iuuentus fert,ea omnia non libere modo, sed etiam licenter exercuit.postremo usque eò progressus est. in uirginem pauper-culam quidem, sed bonam, bonis prognatam, Pamphilam nomine, qua mater Sophrona uidua sancte secum,& pudice, ut poterat, educabat, noctu temulentus cumincidisset, uim ei attulit, grauidamque fecit. uenit po-stea ad matrem illius, ueniam petens, pollicensque sepuellam uxorem ducturum. ea fide data, & ignotu est& taci-