M. ANTONII MVRETI INHecyram TerentijARGVMENTVM.DAMPHILVS, Lachetis è Sostrata uxorofilius, Bacchidem meretricem deperibat. is cumaliquando noctu ad eam temulentus iret, in philumenam, Phidippi, & Myrrhinae filiam, incidit, eamque inuia per uim compreßit. atque ita effugit, ut nequeipse eam, neque puella ipsum cognoscere potuerit. inilla autem lucta etiam anulum ei detraxit, eumqueBacchidi dono dedit. paulo post pater eum, tum ut àmeretricio amore auerteret, tum ut praesidium suae sene-ctuti pararet, ad uxorem ducendam perpulit. conti-git, ut ea ipsa uxor ei daretur, quam ipse constupra-uerat: gaudente admodum puellae matre, quae, quiasola conscia erat filiam è stupro grauidam esse, quamprimum eam collocare properabat: ut, si forte post alquot menses pareret, nuptijs, quemadmodum saepefit, obtegeretur stuprum. cecidit res longe aliter, acputabatur. etenim Pamphilus, qui inuitißimus adie-cisset animum ad rem uxoriam, quique auellere se de-repente a Bacchidis amore non posset, ita dormijtcum uxore, ut eam ne attigerit quidem. Bacchis, quòd,ea uiua nunquam se uxorem ducturum, saepe ei pro-miserat Pamphilus, non nullam sibi ab eo factam in-iuriam putans, multo ei minus, quàm solebat, placida& obsequens esse coepit. eo factum est, ut PamphilusN 4
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten