Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

ἄναφορικὸς, relatiuus; quo aut aduersario maledi-cta, aut gratiae populo referuntur: ὑ ποφτεκος argumentatiuus, fabulae argumentum exponens: μηκτος,mixtus, omnia haec in se continens. Inter prologum,& prologium quidam hoc interesse uoluerunt: quiaprologus est ubi poeta excusatur, aut fabula commendatur: prologium autem est, cum tantum de argumento dicitur.PROTASIS est primus actus fabulae, quo pars ar-gumenti explicatur, pars reticetur ad populi expectationem tenendam.EPITASIS inuolutio argumenti, cuius elegantiaconnectitur. CATASTROPHE explicatio fabulae, perquam euentus eius approbatur. In plerisque fabulisipsarum nomina priora ponebantur, quàm poetarum:in non nullis poetarum, quàm fabularum. cuius morisdiuersitatem antiquitas probat. nam cum primum aliqui fabulas ederent, ipsarum nomina pronunciaban-tur ante, quàm poetae pronunciarentur, ne aliqua in-uidia a scribendo deterreri possent. cum autem pereditionem multarum poetae iam esset auctoritas acquisita, rursus priora poetarum nomina proferebantur,ut per ipsorum uocabula fabulis attentio acquireretur.Actas diuersis ludis manifestum est inscribi. namludorum quatuor sunt species, quos curules aediles mu-nere publico curant: Megalenses, magnis dijs conse-crati, quos Graeci μεγάλους σιους appellant. Fune-bres, ad retinendum populum instituti, dum pompafuneri decreta in honorem patricij uiri plene iustruttur: