iam Terentium ijs offero, cui explicatio-nes nostrae in epistolas Ciceronis subse-quenter, modò tua benignitas, in qua iampridem magnam spem collocatam habe-mus, nos in his laboribus non destituerit.Bene vale Patrone obseruande, e noscum vniuerso Gymnasio, nouaque typogra-phia in tuam fidem & clientelam accipe.Dusseldorpij. decimo kal. Maij. Anno M.D. LVIII.VITA TERENTII, AD EMENDATIOnem M. Antonij Mureti.DVblius Terentius Afer, Carthagine natus, ser-uiuit Romae Terentio Lucano senatori: a quo obingenium, & formam non institutus modo liberaliter,sed & mature manumissus. quidam captum esse existimant. quod fieri nullo modo potuisse, Fenestelladocet, cum in fine secundi belli Punici & ante initi-um tertij natus sit, & mortuus: nec, si à Numidis autGetulis captus sit, ad ducem Romanum peruenire po-tuisse, nullo commercio inter Italicos & Afros, nisipost delatam Carthaginem, coepto. hic cum multis no-bilibus familiariter uixit: sed maxime cum ScipioneAfricano, & cum Laelio: quibus etiam corporis gratiaconciliatus existimatur. quod & ipsum Fenestella ar-guit,
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten