Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

tentibus ciuibus uenissent, illorum facta descripsisse inpeius, ac deformasse genus stylo carminis. quod pri-mo Lucilius nouo conscripsit modo, ut poesim indifaceret, id est, unius carminis plures libros. hoc igi-tur, quo supra diximus, modo coacti omittere saty-ram, aliud genus carminis, τὴν νέαν κωμαφδί ἄν, hocest, nouam comoediam, reperere poetae, quae argumen-to communi magis, & generaliter ad omnes homines.qui mediocribus fortunis agunt, pertineret, & minusamaritudinis spectatoribus, & eadem opera multumdelectationis afferret, concinna argumento, consue-tudine congrua, utilis sententijs, grata salibus, aptametro. Vt igitur superiores illae suis quaeque celebrantur auctoribus, ita haec noua comoedia cum mul-torum ante, ac postea, tum praecipue Menandri Terentijque est. De qua cum multa dicenda sint, sat erit ta-men uelut admonendi lectoris causa, quod de arte comica ueterum chartis continetur, exponere.COMOEDIA uetus ut ab initio chorus fuit, paulatimque personarum numero in quinque actus proceßit;ita paulatim, uelut attrito atque extenuato choro, acnouam comoediam sic peruenit, ut in ea non modo nonindicatur chorus, sed ne locus quidem ullus iam relin-quatur choro. nam postquam otioso tempore fastidiosior spectator effectus, tunc cum ad cantores ab acto-ribus fabula transibat, consurgere, & abire coepisset;admonuit poetas primo quidem choros praetermittere,locum eius relinquentes; ut Menander fecit, hac decausa, non, ut alij existimant, alia. postremo ne locumquidem

###