Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

quidem reliquerunt: quod Latini fecerunt comici: un-de apud illos dirimere actus quinque partitos difficile eſt. tum etiam Graeci prologos non habēt more nostrorum, quos Latini habet. deinde θεοὺς ἀχηχαoñs id est deos argumentis narrandis machinatos,ceteri Latini instar Graecorum habent, Terentius non habet. ad hoc προταθικα πρόσωπα id est, personas extra argumentum accersitas, non facile ceteri habent: qui-bus Terentius saepe utitur, ut per harum inductionesfacile pateat argumentum. Veteres etsi ipsi quoque inmetris negligentius egerunt iambici uersus, duntaxatin secundo & quarto loco, tamen à Terentio uincun-tur resolutione huius metri, quantum potest comminuti ad imaginem prorsae orationis. Tum personarum le-ges circa habitũ, ætatem, officium, partes agēdi, nemodiligentius Terentio custodiuit. Quin etiam solus ausus est in fictis argumentis, cum fidem ueritatis assequeretur, etiam contra praescripta comica meretrices interdum non malas introducere; quibus tamen, cur bonaesint, & uoluptas per ipsum, & causa non desit. Haec cumartificiosissima Terentius fecerit, tum illud est admirandum, quod & morem retinuit, ut comoediam scriberet, &temperauit affectum, ne in tragoediam transiliret. quodcum alijs rebus minime obtentum et à Plauto, & ab Afranio, & Accio, & multis fere magnis comicis inueni-mus. Illud quoque inter Terentianas uirtutes mirabile, quòd eius fabulae eo sunt temperamento, ut neque extumescant ad tragicam celsitudinem, neque abijciamur adhistrionicam. Adde, quòd nihil abstrusum ab eo ponituraut