Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

musicam: tum altera, tum tertia: et ad postremum crescente numero, per auctores diuersos personae, pallae,cothurni, socci, & ceteri ornatus, atque insignia sce-nicorum reperta, & ad hoc unicuique suus habitus: &ad ultimum, qui primarum partium, qui secundarum,& tertiarum, qui quartarum, atque quintarum acto-res essent, distributa & diuisa quinquepartito totaeest fabula. quae tamen in ipsis ortus sui uelut quibus-dam incunabulis, & uix dum incipiens, καφμωδία dicta est ἀρχαια iccirco quia nobis parum cognitisinitijs nata est; aut quia inest in ea uelut historica fi-des uerae narrationis, & denominatio omnium, de quibus libere describebatur. etenim per priscos poetas,non, ut nunc, penitus ficta argumenta, sed res gestae aciuibus, palam cum eorum saepe, qui gesserant, nominedecantabantur. ideo ipsa suo tempore moribus mul-tum profuit ciuitatis; cum unusquisque caueret cul-pa, ne spectaculo ceteris esset, & domestico probro.Sed cum poetae abuti licentius stylo, & paßim laedereex libidine coepissent plures bonos; ne quisquam in alterum carmen infame proponeret, lege lata, siluere.Et hinc deinde aliud genus fabulae, id est SATYRA,sumpsit exordium: quae à Satyris, quos illotos semperac petulantes deos scimus esse, uocitata est. etsi aliunde nomen traxisse praue putant alij. haec, quae SATYRAdicitur, eiusmodi fuit, ut in ea, quamuis duro & uelu-ti agresti modo, de uitijs ciuium, tamen sine ullo pro-prij nominis titulo carmen esset. quod item genus comoediae multis obfuit poetis, cum in suspicionem po-tentibus