Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

choris comicis non absurdum est. itaque ut rerum, ietiam temporum ipsorum coepto ordine tragoedia pri-mo prolata esse cognoscitur. nam ut ab incultis &ris moribus paulatim peruentum est ad mansuetudinurbesque sunt conditae, & uita mitior atque otiosiorproceßit: ita res tragicae longe ante comicas inuentaequamuis autem retro prisca uoluentibus reperiaturThespis tragoediae primus inuentor: & comœdiae ueteris pater Eupolis, cum Cratino, Aristophaneque esse dicatur; Homerus tamen, qui fere omnis poeticae largißi-mus fons est, etiam his carminibus exempla praebuit,& uelut quadam suorum operum lege praescripsit:qui Iliadem instar tragoediae, Odysseam ad imaginemcomoediae fecisse monstratur: nam post illius tale, tan-tumque documentum, ab ingeniosißimis imitatoribus& digesta in ordinem, & diuisa sunt ea, quae etiam tumtemere scribebantur adhuc impolita, atque in ipsis ru-dimentis haud quaqua, ut postea facta sunt, decora, atileuia. At nos ea, quae proprie de tragoedia dicenda sunttitulo propositi operis instantes, in alia tepora differamus, & de his fabulis iam loquamur, quas Terentius imitatus est. Postquam demonstrandae originis causa de utriq generis initio diximus; necesse est ia dicemus.COMOEDIA fere uetus, ut ipsa quoque olim tra-goedia simplex carmen, quemadmodum iam diximus,fuit: quod chorus circa aras fumantes, nunc spatiatus,nunc reuoluens gyros, cum tibicine concinebat. sedprimo una persona substituta est cantoribus: quae re-spondens alternis choro, locupletauit, uariauitque remmusicam:

Numper