HECYRAPollicita est ea se concessuram ex aedibus.Nunc, postquam ademptam hanc quoque tibi causamnides;Puer quia clam te est natus, nactus alteram es.Erras, tui animi si me esse ignarum putas.Aliquando tandem huc animum ut adiungas tuum,Quam longum spatium amandi amicam tibi dedi?Sumptus, quos fecisti in eam, quàm animo aequo tuli?Egi, atque oraui tecum, uxorem ut duceres:Tempus dixi esse: impulsu duxisti meo.Quae tum obsecutus mihi fecisti ut decuerat.Nunc animum rursum ad meretricem induxti tuum.Cui tu obsecutus, facis huic adeo iniuriam.Nam in eandem uitam te reuolutum denuoVideo esse. Pam.méne? La. te ipsum: & facis iniuriam,Cum fingis falsas causas ad discordiam,Vt cum illa uiuas, testem hanc cum abs te amoueris:Sensitque adeo uxor: nam ei causa alia quae fuit,Quamobrem abs te abiret? Ph. plane hic diuinat: namid eſt.Pam. Dabo iusiurandum nihil esse istorum tibi. La. ahReduc uxorem, aut, quamobrem non opu' sit, cedo.Pam. Non est nunc tempus. La. puerum accipias: namis quidemIn culpa non est. pòst de matre uidero.Pam. Omnibus modis miser sum: nec, quid agam, scio:Tot nunc me rebus miserum concludit pater.Abibo hinc, praesens quando promoueo parum.Nam
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten