Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
378
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII378Nam puerum credo iniussu non tollent meo.praesertim in ea re cum sit mihi adiutrix socrus.La. Fugis? hem, nec quidquam certi respondes mihi?Num tibi uidetur esse apud sese sine.Puerum Phidippe mihi cedo, ego alam. Ph. maxume.Non mirum fecit uxor, si hoc aegre tulit:Amarae mulieres sunt, non facile haec ferunt.Proptera haec ira est: nam ipsa narrauit mihi:Id ego praesente hoc tibi nolebam dicere:Neque ei credebam primo: nunc uero palam est.Nam omnino abhorrere animum huic uideo a nuptijs.La. Quid ergo agam Phidippe? quid das consili?Ph. Quid agas? meretricem hanc primum adeundamcenseo:Oremus: accusemus grauius: deniqueMinitemur, si cum illo habuerit rem postea.La. Faciam ut mones. puer eho, curre ad BacchidemhancVicinam nostram: huc euoca uerbis meis.Et te oro porro, in hac re adiutor sis mihi. Ph. ah,Iam dudum dixi, itidemque nunc dico Lache,Manere affinitatem hanc inter nos uolo,Si ullo modo est ut poßit, quod spero fore.Sed uis ne adesse me una, dum istam conuenis?La. Imo uero abi, aliquam puero nutricem paraTHESES ETHICAE I. VV.I Non decet nurum à socru morosa secedere.Affi-