TERENTII.376Cum ex te esset aliquis, qui te appellaret patrem:Euenit: habeo gratiam dijs. Pam. nullu' sum.L.Reduc uxorem, ac noli aduorsari mihi.pam. Pater, si illa ex me liberos uellet sibi,Aut se esse mecum nuptam, satis certo scio,Non me clam haberet, quae celasse intellegoNunc, cum eius alienum esse à me animum sentiam,Nec conuenturum inter nos posthac arbitrer,Quam ob rem reducam? L. mater quod suasit sua,Adoleſcens mulier fecit: mirandum ne id eſt?Censen te posse reperire ullam mulierem,Quae careat culpa? an quia non delinquunt uiri?Ph. Vosmet uidete iam Lache, & tu Pamphile,Remissam opu' sit uobis, an redductam domum:Vxor quid faciat, in manu non est mea:Neutra in re uobis difficultas a me erit.Sed quid faciemus puero? L. ridicule rogas.Quidquid futurum est, huic reddas, suum scilicet,Vt alamus nostrum. Pam. quem ipsa neglexit, pater,Ego alam? L. quid dixti? eho, an non alemus Pam-phile?Prodemus quaeso potius? quae haec amentia est?Enimuero prorsus iam tacere non queo:Nam cogis ea, quae nolo, ut praesente hoc loquar.Ignarum censes tuarum lacrumarum esse me?Aut, quid sit id, quod solicitere ad hunc modum?Primum hanc ubi dixti causam, te propter tuamMatrem non posse habere hanc uxorem domi;Pollicita2
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten