Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
375
Einzelbild herunterladen
 

HECYRAEtsi tibi causa est de hac re mater te impulit:Huic uero nulla est. L. opportune te mihiPhidippe in ipſo tempore oſtendis. Ph. quid est?Pam. Quid respondebo his? aut quo pacto hoc operia?L. Dic filiae, rus concessuram hinc Sostratam:Ne reuereatur, minus iam quo redeat domum. Ph.alNullam de his rebus culpam commeruit tua:A Myrrhina haec sunt mea uxore exorta omnia.Pam. Mutatio fit. Ph. ea nos perturbat Laches.Pam. Dum ne reducam, turbent porro, quàm uelint.Ph. Ego Pamphile esse inter nos, si fieri potest,Affinitatem hanc sane perpetuam uolo:Sin est, ut aliter tua siet sententia,Accipias puerum. Pam. sensit peperisse: occidi.L. Puerum? quem puerum? Ph. natus est nobis nepos:Nam abducta à uobis praegnans fuerat filia,Neque fuisse praegnantem unquam ante hunc sciui diem.L. Bene, ita me dij ament, nuncias: & gaudeoNatum illum, & tibi illam saluam: sed quid mulierisVxorem habes? aut quibus moratam moribus?Nos ne hoc celatos tandiu? nequeo ſatis,Quàm hoc mihi uidetur factum praue, proloqui.Ph. Non tibi illud factum minus placet, quam mihiLaches.Pam. Etsi iam dudum fuerat ambiguum hoc mihi,Nunc non est, cum eam consequitur alienus puer.L. Nulla tibi Pamphile hic iam consultatio est.Pam. Perij. L. hunc uidere saepe optabamus diem,