Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
364
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII.364Cum illa, quae nunc in me iniqua est, aequa de me dixeNeque culpa hoc mea cuenisse dissidium, id testor deos.Sed quando sese esse indignam deputat matri meae,Cui concedat, cuius mores toleret sua modestia;Neque alio pacto potest componi inter eas gratia:Segreganda aut mater à me est Phidippe, aut Philu-mena:Nunc me pietas matris potius commodum suadet sequi.La. Pamphile, ad aures haud iuuito sermo mihi accessit tuus.Cum te post putasse omnes res prae parente intellego.Verum uide, ne impulsus ira praue insistas Pamphile.Pam. Quibus iris nunc in illam impulsus iniquu sim?Que nunquam quidquam erga me commerita est pa-Quod nollem: & saepe, quod uellem, meritam scio:Amoque, & laudo, & uehementer desidero:Nam fuisse erga me miro ingenio, expertu sum:Illique exopto, ut relliquam uitam exigatCum eo uiro, me qui sit fortunatior:Quandoquidem illam à me distrahit necessitas.ph. Tibi id in manu est, ne fiat. L. si sanus sies,lube illam redire. Pam. non est consilium pater:Matris seruibo commodis. La. quò abis? mane,Mane inquam: quò uadis? Ph. quae haec pertinacia est?la. Dixin Phidippe hanc rem aegre laturum esse eum:Quamobrem te orabam, ut filiam remitteres.Ph. Nona 4