Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
363
Einzelbild herunterladen
 

HECYRALa. Aduenis modo? Pam. admodū. La. cedo quid rquit PhaniaConsobrinus noster? Pa. sane hercle homo uoluptatiobsequensFuit, dum uixit: & qui sic sunt, haud multum haere-dem adiuuant.Sibi uero hanc laudem reliquit: uixit, dum uixit, bene-L. Tum tu igitur nihil attulisti huc plus una sententiaPam. Quidquid est id quod reliquit, profuit. La. imoobfuit:Nam illum uiuom & saluom uellem. Ph. impune op-tare istuc licet.Ille reuiuiscet iam nunquam: & tamen, utrum malis,scio.L. Here Philumenam ad se accersi hic iussit. dic ius-sisse te.Ph. Noli fodere. iussi. La. sed iam eam remittet. Ph.scilicet.Pam. Omnem rem scio, ut sit gesta: adueniens audiuiomnia. La. atIstos inuidos dij perdant, qui haec libenter nunciant.Pam. Ego me scio cauisse, ne ulla merito contumeliaFieri a uobis poßet: idque si nunc memorare hic uelim,Quàm fideli animo & benigno in illam & clementifui,Vere poßim, ni te ex ipsa id magi uelim resciscere:Namque eo pacto maxime apud te meo erit ingeniofides,Cum

the