Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
365
Einzelbild herunterladen
 

HECYRAPh. Non credidi aedepol adeo inhumanum foreIta nunc is sibi me supplicaturum putat?Si est, ut uelit reducere uxorem, licet:Sin alio est animo, renumeret dotem huc, eat.La. Ecce autem, tu quoque proterue iracundus es.Ph. Percontumax redisti huc nobis Pamphile.La. Decedet iam ira haec: etsi merito iratus estPh. Quia paululum uobis acceßit pecuniae.Sublati animi sunt. La. etiam mecum litigas?Ph. Deliberet, renuncietque hodie mihi,Velit ne, an non; ut alij, si huic non sit, siet.La. Phidippe, ades, audi paucis. abijt: quid measPostremo inter se transigant ipsi, ut lubet:Quando nec gnatus, neque hic mihi quidquam obtemperant:Quae dico parui pendunt. porto hoc iurgium adVxorem: cuius fiunt consilio omnia haec:Atque in eam hoc omne, quod mihi aegre est, euomam.THESES ETHICAE.1 Voluptuariorum est, uixit, dum uixit, bene.Mariti boni est fideli, amico & clementi animoin uxorem esse.Pietas in matrem anteponenda est pietati in uxorem.4 Ditioribus sublati animi adsunt-ACTVS QVARTI SCENAE IPERIOCHA.Cog.

miete