PHORMIO326Ph. Imo uero tu uxorem cedo. De. in ius ambula.Ph. In ius? enimuero si porro esse odiosi pergitis.De. Quid facies? Ph. egone? uos me indotatis modoPatrocinari fortasse arbitramini:Etiam dotatis soleo. Ch. quid id nostra? Ph. nihil.Hic quandam noram, cuius uir uxorem. Ch. hem.De. quid est?ph. Lemni habuit aliam. Ch. nullus sum. Ph. ex qua fi-liamSuscepit: & eam clam educat. Ch. sepultu sum.Ph. Haec adeo ego illi iam denarrabo. Ch. obsecro,Ne facias. Ph. oh, tun' is eras? De. ut ludos facit.Ch. Missum te facimus. Ph. fabulae. Ch. quid uis tibisArgentum quod habes, condonamus te. Ph. audio:Quid uos, malum, ergo me sic ludificaminiInepti uostra puerili sententia:Nolo, uolo: uolo, nolo rursum: cedo, cape:Quod dictum, indictum est: quod modo erat ratum,irritum est.Ch. Quo pacto, aut unde haec hic resciuit? De. nescio,Nisi, me dixisse nemini, id certo scio.Ch. Monstri, ita me dij ament, simile. Ph. inieci scrupulum. De. hem,Hiccine ut à nobis hoc tantum argenti auferat,Tam aperte irridens? emori hercle satius est:Animo uirili praesentique ut sis, para.Vides tuum peccatum esse elatum foras,Neque iam id celare posse te uxorem tuam:Nunc
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten