PHORMIONunc quod ipsa ex alijs auditura sit Chreme,Id nosmet indicare placabilius est.Tum hunc impuratum poterimus nostro modoVlcisci. Ph. at at, nisi mihi prospicio, haereo:Hi gladiatorio animo ad me affectant uiam.Ch. At uereor, ut placari poßit. De bono animo esEgo redigam uos in gratiam, hoc fretus Chreme-Cum è medio exceßit, unde haec suscepta est tibi.Ph. Itáne mecum agitis? satis astute aggredimini:Non hercle ex re istiu' me instigasti Demipho.An tu, ubi peregre, tibi quod lubitum fuit, feceris,Neque huius sis ueritus foeminae primariae,Nouo modo ei quin faceres contumelias;Venias nunc precibus lautum peccatum tuum?Hisce ego illam dictis ita tibi incensam dabo,Vt ne restinguas, lacrumis si extillaueris.De. Malum, quod isti dij, deaeque omnes duint.Tantáne affectum hominem quenquam esse audaciaNon ne hoc publicitus scelus hinc deportarierIn solas terras? Ch. in id redactus sum loci,Vt nesciam prorsus, quid agam cum illo. D. ego scioIn ius eamus. Ph. in ius? huc, si quid lubet.De. Assequere, ac retine, dum huc ego seruos euoco.Ch. Enim solu' nequeo: accurre huc. P. una iniuria estTecum. Ch. lege agito ergo. Ph. altera est tecum Chreme-D. Rape hunc. P. Itáne agitis? enim uero uoce est opus.Nausistrata exi. Ch.os opprime. D impurum uide,Quantum ualet. Ph. Nausistrata inquam. Ch. non taces
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten