Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
325
Einzelbild herunterladen
 

PHORMIOPostquam, tantopere id uos uelle, animum aduorteraDe. At hic dehortatus est me, ne illam tibi darem:Nam qui rumor erit populi, inquit, si id feceris?Olim cum honeste potuit, tum non est data:Nunc uiduam extrudi, turpe est: ferme eadem omnQuae tute dudum coram me incusaueras.Ph. Satin superbe inluditis me? De qui? Ph.rogas?Quia ne alteram quidem illam potero ducere.Nam quo redibo ore ad eam, quam contempserim:Ch. Tum autem Antiphonem uideo ab sese amittereInuitum eam, inque. De. tum autem uideo filiumInuitum sane mulierem ab se amittere.Sed transi sodes ad forum, atque illud mihiArgentum iube rursum rescribi Phormio.Ph. Quod? nae ego perscripsi porro illis, quibu' debui.De. Quid igitur fiet? Ph. si uis mihi uxorem dare,Quam despondisti, ducam: sin est, ut uelisManere apud te illam, hic dos maneat Demipho:Nam non est aequom me propter uos decipi;Cum ego uestri honoris causa repudium alteriRemiserim, quae tantundem dotis dabat.De. I hinc in malam rem cum istac magnificentiaFugitiue: etiam nunc credis te ignorarier,Aut tua facta adeo? P. iritor. D. tu ne hanc duceres,Si tibi data esset? Ph. fac periclum De. ut filiusCum illa habitet apud te, hoc uestrum consilium fuitPh. Quaeso, quid narras? De. quin tu mihi argentumcedo.