Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
324
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII.324Fortunati & improuisi euentus admirationempariunt.In hoc toti sunt sycophantae, ut pecuniam uelfraude comparent, uel non reddant.ACTVS QVINTI SCENAE VIIPERIOCHA I. C.Hic est ante contrastrophen maximus motus, rixan-tibus parcis senibus cum parasito leui et impudente.DEMIPHO, PHORMIO, CHREMES-Eiusdem generis.Iis magnas merito gratias habeo, atque ago,Quando euenere haec nobis frater prospere.Quantum potest, nunc conueniendus Phormio est,Priusquam dilapidet nostras triginta minas,Vt auferamus. Ph Demiphonem, si domi est,Visam: ut quod. De. at nos ad te ibamus Phormio.Ph. De eadem hac fortasse causa? De. ita hercle. Ph.credidi.Quid ad me ibatis? ridiculum: an ueremini,Ne non id facerem, quod recepissem semel?Heus, quanta quanta haec mea paupertas est, tamenAdhuc curaui unum hoc quidem, ut mi esset fides.Ch. Est ne ea ita, ut dixi, liberalis? De. oppido.Ph. Itaque ad uos uenio, nunciatum Demipho,Paratum me esse: ubi uoltis uxorem date.Nam omneis posthabui mihi res, ita uti par fuit,Postquam