Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
323
Einzelbild herunterladen
 

PHORMIO323Ge.imo etiam dabo,Quo magi credas. patruus interea inde huc egredi-tur foras:Haud multo post cum patre idem recipit se intro de-nuo:Ait uterque tibi potestatem eius habendae se dare:Denique ego sum missus, te ut requirereni, atque ad-ducerem.An. Hem, quin ergo? rape me: cessas? Ge. fecerō. An.omi PhormioVale. Ph. uale Antipho: bene, ita me dij ament, factum& gaudeo.Tantam fortunam de improuiso esse his datam?Summa eludendi occasio est mihi nunc senes,Et Phaedriae curam adimere argentariam,Ne cuiquam suorum aequalium supplex siet:Nam idem hoc argentum ita ut datum est ingratijsHis datum erit: hoc qui cogam, re ipsa repperi.Nunc gestus mihi, uoltusque est capiundus nouus.Sed hinc concedam in angiportum hunc proxumum:Inde hisce ostendam me, ubi erunt egreßi foras:Quò me aßimularam ire ad mercatum, non eo.THESES ETHICAE I. VV.Serui adulatores gratulantur dominis fortuna-tos successus rerum.2 Serui sunt exploratores & secretorum rimato-res.Fortus