Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
307
Einzelbild herunterladen
 

PHORMIOGe. Quantum potes, me certiorem, inquit, face,Si illam dant, hanc ut mittam nec incertus siem:Nam illi mihi dotem iam constituerunt dare.Ch. Iam accipiet: illis repudium renunciet:Hanc ducat. De. quae quidem illi res uortat male.Ch. Opportune adeo nunc mecum argentum attu-Fructum, quem Lemni uxoris reddunt praedia:Id sumam: uxori, tibi opus esse, dixero.THESES ETHICAE I. VV.1 Serui astutissimi heros suos fallunt.Credulitas saepe obest.ACTVS QVARTI SCENAE IIIIPERIOCHA.Expostulatio adolescentis cum Geta: & huius placatio. Antipho simplex. Callidus Geta.Eiusdem generis.Y Eta. Ge. hem. An. quid egisti? Ge. emunxi argento senes.AN. Satin' est id? G. nescio hercle: tantum iussu sum.An. Eho uerbero, aliud mihi respondes, ac rogo?G. Quid ergo narrás? A. quid ego narro? opera tua adRestim mihi quidem res redijt planissume:Vt te quidem omnes dij, deaeque superi inferiMalis exemplis perdant. hem, si quid uelis,Huic mandes, qui te ad scopulum e tranquillo inferatQuid