Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
308
Einzelbild herunterladen
 

TER ENTII.308Quid minus utile fuit, quam hoc ulcus tangere,Aut nominare uxorem? iniecta est spes patri,Posse illam extrudi. cedo, nunc porro PhormioDotem sic accipiet, uxor ducenda est domum:Quid fiet? Ge. enim non ducet. An noui: ceterumCum argentum repetent, nostra causa scilicetIn neruom potius ibit. Ge.nihil est Antipho,Quin male narrando possit deprauarier.Tu id, quod boni est, excerpis: dicis, quod mali est.Audi nunc contra iam. si argentum acceperit,Ducenda est uxor, ut ais: concedo tibi:Spatium quidem tandem apparandis nuptijs,Vocandi, sacrificandi dabitur paululum:Interea amici, quod polliciti sunt, dabunt:Idile istis reddet. A. quam ob rem? aut quid dicet? G.rogas?Quot res? postilla monstra euenerunt mihi:Introijt in aedes ater alienus canis.Anguis per impluuium decidit de tegulis:Gallina cecinit: interdixit hariolus,Haruspex uetuit ante brumam aliquid nouiNegoti incipere; quae causa est iustissima.Haec fient. An. ut modo fiant. Ge. fient: me uide.Pater exit: abi, dic, esse argentum, Phaedriae.THESESETHICAE I. VV.1 Serui ut plurimum rem tranquillam turbulentißimam reddunt.Irridentur superstitiosi diuinatores & harioli.Actus