Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
306
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII.306Non suscepisse: inuenta est, quae dotem petat.Vt ad pauca redeam, ac mittam illius ineptias:Haec denique eius fuit postrem a oratio:Ego, inquit, iam à principio amici filiam,Ita ut aequom fuerat, uolui uxorem ducere:Nam mihi ueniebat in mentem eiu' incommodum,In seruitutem pauperem ad ditem dari.Sed mihi opus erat, ut aperte tibi nunc fabuler,Aliquantulum quae afferret, qui dissolueremQuae debeo: & et iam nunc, si uolt DemiphoDare, quantum ab hac accipio, quae sponsa est mihi,Nullam mihi malim, quàm istanc, uxorem dari:An. Vtrum stultitia facere ego hunc, an malitiaDicam, scientem, ac imprudentem, incertu sum.De. Quid, si animam debet? Ge. ager oppositu' st pi-gnori obDecem minas, inquit. D. age age, iam ducat: dabo.Ge. Aediculae item sunt ob decem alias. De. hoi hu-Nimium est. Ch. ne clama: petito hasce à me decem.Ge. Vxori emunda ancillula: tum autem plusculaSuppellectile opus est, opu' sumptu ad nuptias:His rebus pone sane, inquit, decem minas.De. Sexcentas proin potius scribito iam mihi dicas:Nil do: impuratus me ille ut etiam irrideat?Ch. Quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filiusFac ut illam ducat, nos quam uolumus. An. hei mihiGeta, occidiſti me tuis fallacijs.Ch. Mea causa eijcitur; me hoc aequom est amittere.Ge.