PHORMIO305Vt componantur gratia, quàm cum mala?Heru liberalis est, & fugitans litium:Nam ceteri quidem hercle amici omnes modoVno ore auctores fuere, ut praecipitem hanc daret.An. Quid hic coeptat? aut quò euadet hodie? Ge. an legibusDaturum poenas dices, si illam eiecerit?Iam id exploratum est: eia, sudabis satis,Si cum illo inceptas homine: ea eloquentia est.Verum pone esse uictum eum: at tandem tamenNon capitis eius res agitur, sed pecuniae.Postquam hominem his uerbis sentio mollirier,Soli sumus nunc, inquam, hic. eho dic, quid uelis dariTibi in manum, ut herus his desistat litibus,Haec hinc facessat, tu molestus ne si es?An. Satin' illi dij sunt propitij? Ge. nam sat scio,Si tu aliquam partem aequi, bonique dixeris,Vt ille est bonus uir, tria non commutabitisVerba hodie inter uos. De. quis te istaec iussit loqui?Ch. Imo non potuit melius peruenirierEò, quo nos uolumus. A. occidi. Ch. perge eloqui.G. At primo homo insanibat. Ch. cedo, quid postulat?Se. Quid? nimium: quantum libuit. Ch. dic. Ge. si quisdaretTalentum magnum. Ch. imo malum hercle: ut nil pu-det.Ge. Quod dixi adeo ei: quaeso, quid si filiamSuam unicam locaret? parui rettulitNon
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten