Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
304
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII.304ACTVS QVARTI SCENAE IIIPERIOCHA I. C.Executio fallaciae institutae à Geta, inscio Anti-phone. qui audiens indigne fert ita rem agi. sed hu-ius persona quarta non colloquitur.ANTIPHO GETA, CHREMES.Eiusdem dimensionis.Expecto quàm mox recipiat sese Geta.Sed patruum cum patre uideo astantem. hei mihi,Quam timeo, aduentus huius quò impellat patrem.Ge. A dibo hosce: o noster Chremes. Ch. salue Geta.ge. Venire saluom uolupe est. Ch. credo. ὄe. quidagitureCh. Multa aduenienti, ut fit, noua hic compluria.Ge. Ita de Antiphone audistin quae facta? Ch. omnia.Ge. Tun dixeras huic? facinus indignum Chreme,Sic circumiri. De. cum hoc id agebam commodum.G.Nam hercle ego quoque id quidem mecum agitanssedulo,Inueni, opinor, remedium huic rei. De. quid Geta?Quod remedium? Ge. ut abij abs te, fit forte obuiamMihi Phormio. Ch. qui Phormio? Ge. is, qui istanc.Ch. scio.ge. Visum est mihi, ut eius tentarem sententiam.prendo hominem solum: cur non, inquam, PhormioVides, inter uos sic haec potius cum bona