Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
303
Einzelbild herunterladen
 

PHORMIO303Mariti infideles uxores suas timere coguntur:male enim sibi conscij sunt.ACTVS QVARTI SCENAE II.PERIOCHASI. C.Aggreditur fallaciam seruulus, ordiens orationemde precatione seruili Phormionis.GETA.Eiusdem generis.Go hominem callidiorem uidi neminem,Quàm Phormionem. uenio ad hominem, ut di-ceremArgento opus esse, & id quo pacto fieret:Vix dum dimidium dixeram, intellexerat:Gaudebat: me laudabat: quaerebat senem:Dijs gratias agebat, tempus sibi dari,Vbi Phaedriae se ostenderet nihilo minusAmicum esse, quàm Antiphoni. hominem ad forumIußi opperiri: me esse adducturum senem.Sed eccum: quis est ulterior? at at PhaedriaePater uenit: quid pertimui autem bellua?An quia quos fallam, pro uno duo sunt mihi dati?Commodius esse opinor duplici spe utier.Petam hinc, unde à primo institui: is si dat, sat est:Si ab hoc nil fiat, tum hunc adoriar hospitem.THESESETHICAE I. VV.1 Serui uoti sui compotes mire sibi applaudunt.2 Serui semper sui similes heros fallendo.Actus