Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
302
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII.302Simul autem non manebat aetas uirginisMeam neglegentiam: ipsam cum omni familia adMe profectam esse aiebant. De. quid illic tam diuQuaeso igitur commorabare, ubi id audiueras?Ch. Pol me detinuit morbus. D. unde? aut qui? Ch. ro-gas?Senectus ipsa est morbus: sed uenisse easSaluas audiui ex nauta, qui illas uexerat.De. Quid gnato obtigerit me absente, audistin'Chre-Ch. Quod quidem me factum consilij incertum facit:Nam hanc conditionem si cui tulero extraneo,Quo pacto, aut unde mihi sit, dicendum ordine est.Te mihi fidelem esse aeque, atque egomet sum mihi,Scibam: ille si me alienus affinem uolet,Tacebit, dum intercedet familiaritas:Sin spreuerit me plus, quàm opus est scito, sciet:Vereorque, ne uxor aliquà hoc resciscat mea.Quòd si fit, ut me excutiam, atque egrediar domo,Id restat: nam ego meorum solus sum meus.De. Scio ita esse, & istaec mihi res solicitudini est:Neque defetiscar unquam adeo experirier,Donec tibi id, quod pollicitus sum, effecero.THESES ETHICAE I. VV.1 Maturius collocandae sunt filiae nubiles.2 Senectus ipsa morbus est.3 Inter amicos fideles omnia sunt patefacienda etìam arcana.MariteV 5