Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
257
Einzelbild herunterladen
 

ADELPHIPretij esse hodie te iudicaui animo meo:Nam is mihi est profecto seruus spectatus satisCui dominus curae est, ita ut tibi sensi Geta:Et tibi ob eam rem, si quid usus uenerit,Lubens bene faxim. meditor esse affabilis,Et bene procedit. G. bonus es, cum haec existumas.D. Paulatim plebem primulum facio meam.THESES ETHICAE.1 Tu nihil inuita dices faciesue Minerua.2 Dum uitant stulti uicia in contraria currunt.Nam dùm hic comis & affabilis esse affectat, garrulus fit & adulator.ACTVS QVINTI SCENAE VIIPERIOCHA I. C.Seruat hoc & erga Aeschinum, cuius est personecupida: Demeae autem sarcastice.AESCHINVS, DEMEA,SYRVS, GETA.Eiusdem generis.Ccidunt me, qui dum nimi sanctas nuptiasStudent facere, in apparando consumunt diem.D. Quid agitur Aeschine? Ae. hem pater mi, tu hiceras?D. Tuus hercle uero & animo, & natura pater,Qui te plus quàm oculos hosce: sed cur non domumVxorem accersis? Ae. cupio: uerum hoc mihi mora est,Tibicina