256TERENTII.ACTVS QVINTI SCENAE VPERIOCHA I. C.Consilium quod coeperat senex exequi orditur.SYRVS, DEMEA.Iambici ſenarij.¶ Eus Demea, rogat frater, ne abeas longius.De. Quis homo? o Syre noster, salue, quid fit?quid agitur?sy Recte. D. optume est. iam nunc haec tria primumaddidiPraeter naturam: o noster, quid fit? quid agitur:Seruom haud inliberalem praebes te, & tibiLubens bene faxim. S. gratiam habeo. D. atqui SyreHoc uerum est, & ipsa re experiere propediem.THESESETHICAE I. VV.1 Demea subinde ad ingenium recurrit, qui etsi conetur blandus esse, animus tamen abhorret,2 Nihil recte fit, quod contra naturam fit.ACTVS QVINTI SCENAE VIPERIOCHA I. C.Pergit esse commodus Demea ut instituerat.GETA, DEMEA.Eiusdem generis.Era, ego hinc ad hos prouisam, quàm mox uirginemAccersant. sed eccum Demeam. saluos sies.D. Oh, qui uocare? G. Geta, D. Geta, hominem maximiPretij
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten