Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
258
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII.258Tibicina, & hymenaeum qui cantent. D. eho,vin tu huic seni auscultare? Aes. quid? D. missa haecface,Hymenaeum, turbam, lampadas, tibicinas:Atque hanc in horto maceriam iube diruiQuantum potest, hac transfer, unam fac domum:Traduc & matrem, & familiam omnem ad nos. Ae.placetPater lepidißime. D. euge, iam lepidus uocor.Patri aedes fient peruiae: turbam domumAdducet, sumptum admittet: multa: quid mea?Ego lepidus ineo gratiam. iube nunc iamDinumeret illi Babylo uiginti minas.Syre, cessas ire, ac facere? S. quid ago? D. dirue:Tu illas, abi, & traduce. Ge.dij tibi DemeaBene faxint, cum te uideo nostrae familiaeTam ex animo factum uelle. D. dignos arbitror.Tu quid ais? Ae. sic opinor. D. multo rectiu est,Quam illam puerperam nunc duci huc per uiamAegrotam. Ae. nihil enim uidi melius mi pater.D. Sic soleo: sed eccum Mitio egreditur foras.THESES ETHICAE.Parentes lepidi uocantur, dum nimium indulgent,& adblandiuntur.Amantes morae sunt impatientißimi.Adolescentibus non est ingrata assentatio: namiustam censuram non facile ferunt.multi sunt liberales ex alieno marsupio.Actus