PHORMIO271Rogamus, quid sit: nunquam aeque (inquit) ac modoPaupertas mihi onus uisum est & miserum, & graueModo quandam uidi uirginem hic uiciniæMiseram, suam matrem lamentari mortuam.Ea sita erat ex aduorso: neque illi beneuolens,Neque notus, neque cognatus, extra unam aniculamQuisquam aderat, qui adiutaret funus. miseritum estVirgo ipsa facie egregia. quid uerbis opu' st?Commorat omnes nos: ibi continuo Antipho,Voltis ne eamus uisere? alius, censeo,Eamus, duc nos sodes: imus, uenimus,Videmus: uirgo pulchra: & quo magi diceres,Nihil aderat adiumenti ad pulchritudinem:Capillus passus, nudus pes, ipsa horrida:Lacrumae, uestitus turpis, ut, ni uis boniIn ipsa inesset forma, haec formam extinguerent.Ille, qui illam amabat fidicinam, tantummodo.Satis, inquit, scita est: noster uero. Da. iam scio:Amare coepit. Ge. scin quam? quò euadat, uide:Postridie ad anum recta pergit: obsecrat,Vt sibi eius faciat copiam. ila enim se negat:Neque eum aequom ait facere: illam ciuem esse Atti-cam,Bonam, bonis prognatam: si uxorem uelit,Lege id licere facere: sin aliter, negat.Noster, quid ageret, nescire: & illam ducereCupiebat, & metuebat absentem patrem.Da. Non, si redijsset, ei pater ueniam daret:
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten