TERENTII.272Ge. Ille ne indotam uirginem, atque ignobilemDaret illi? nunquam faceret. D. quid fit denique?Ge. Quid fiat? est parasitus quidam Phormio,Homo confidens: qui illum dij omnes perduint.Da. Quid is fecit? Ge hoc consilium, quod dicam, deditLex est, ut orbae, qui sint genere proxumi,lis nubant: & illos ducere eadem haec lex iubet.Ego te cognatum dicam, & tibi scribam dicam:Paternum amicum me aßimilabo uirginis:Ad iudices ueniemus: qui fuerit pater,Quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haecConfingam: quod erit mihi bonum, atque commodum.Cum tu horum nihil refelles, uincam scilicet.Pater aderit: mihi paratae lites: quid mea?Illa quidem nostra erit. Da iocularem audaciam.G. Persuasit homini: factum est: uentum est: uincimur:Duxit. D. quid narras? G. hoc, quod audis. D. o Geta,Quid te futurum est? G. nescio hercle: unum hoc scio:Quod fors feret, feremus aequo animo. Da. placet:Hem istuc uiri est officium. G. in me omnis spes mihi estDa. Laudo. Ge. ad precatorem abeam credo, qui mihiSic oret: nunc amitte quaeso hunc, ceterumPosthac si quidquam, nihil precor. tantummodoNon addas: ubi ego hinc abiero, uel occidito.Da. Quid ille pedagogus, qui citharistriam?Quid rei gerit? Ge. sic, tenuiter. Da. non multum ha-Quod det fortasse. Ge. imo nihil, nisi spem meram.Das
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten