Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
270
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII.270P. Tanquam te. G. euenit, senibus ambobus simul,Iter illi in Lemnum ut esset, nostro in CiliciamAd hospitem antiquom: is senem per epistolasPellexit, modo non monteis auri pollicens.D. Cui tanta erat res, & supererat? G. desinas:Sic est ingenium. D. oh, regem me esse oportuit.G. Abeuntes ambo hinc tum senes me filijsRelinquit quasi magistrum. D. O Geta, prouinciamCepisti duram. G. mihi usu uenit hoc, scio:Memini relinqui me deo irato meo.Coepi aduorsari primo: quid uerbis opu'st?Seni fidelis dum sum, scapulas perdidi.D. Venere in mentem istaec mihi: nam quae inscitia est,Aduorsum stimulum calces? G. coepi his omniafacere, obsequi quae uellent. D. scisti uti foro.G. Noster mali nil quidquam primo: hic PhaedriaContinuo quandam nactus est puellulamCitharistriam: hanc amare coepit perdite.Ea seruiebat lenoni impurißimo:Neque, quod daretur quidquam: id curarant patres.Restabat aliud nihil, nisi oculos pascere,Sectari, in ludum ducere, & reducere:Nos otiosi operam dabamus Phaedriae.In quo haec discebat ludo, exaduorsum ei locoTonstrina erat quaedam: hic solebamus ferePlerunque eam opperiri, dum inde iret domum.Interea dum sedemus illi, interuenitAdoleſcens quidam lacrumans. nos mirarier:Rogamus