236ADELPHINil pepercit. non puduisse uerberare hominem seQuem ego modo puerum tantillum in manibus gestui meis?D. Laudo Ctesipho: patrissas: abi, uirum te iudico.S. Laudas? nae ille continebit posthac, si sapiet, manus.D. Fortiter. Sy. perquam, quia miseram mulierem &me seruolum,Qui referire non audebam, uicit, hui, perfortiter.D. Non potuit melius: idem sensit quod ego, te essehuic rei caput.Sed est ne frater intus? S. non est. D. ubi illum quae-ram, cogito.S. Scio ubi sit, uerum hodie nunquam monstrabo. D.hem quid ais? S. ita.D. Diminuetur tibi quidem iam cerebrum. S. at no-men nescioIllius hominis, sed locum noui ubi sit. D. dic ergo lo-cum.S. Nostin' porticum apud macellum hanc deorsum?D. quid ni nouerim?S. Praeterito hac recta platea sursum: ubi eò ueneris,Eliuos deorsum uorsum est, hac te praecipitato. posteaEst ad hanc manum sacellum: ibi angiportum pro-pter est.D. Quonam? S. illic, ubi etiam caprificu magna est:nostin? D. noui. S. hac pergito.D. Id quidem angiportum non est peruium. S. uerumhercle uah,Censen
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten