Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
235
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII.235primus sentio mala nostra: primus rescisco omnia:Primus porro obnuncio: aegre solus, si quid fit, fero.S. Rideo hunc: primum ait se scire: is solus nescit o-mnia.D. Nunc redeo: si forte frater redierit, uiso. C. SyreObsecro, uide ne ille huc prorsus se irruat. Sy. etiamtaces?go cauebo. C. nunquam hercle hodie ego istuc committam tibi.Nam me iam in cellam aliquam cum illa concludam:id tutißimum est.S. Age, tamen ego hunc amouebo. D. sed eccum sceleratum Syrum.S. Non hercle hic quidem durare quisquam, si sic fit,poteſt.Scire equidem uolo, quot mihi sint domini. quae haecest miseria? D. quidIlle gannit? quid uolt? quid ais bone uir? hem, est fra-ter domi?S. Quid, malum, bone uir mihi narras? equidem perij.D. quid tibi est?S. Rogitas? Ctesipho me pugnis miserum, & istampsaltriamVsque occidit. D. hem, quid narras? S. hem, uide ut discidit labrum.D. Quam ob rem? S. me impulsore hanc emptam esseait. D. non tu eum rus hinc modoProduxe aiebas? S. factum: uerum post uenit insaniens:NQ3