TERENTII.censen hominem me esse? erraui, in porticum rursumredi.Sane hac multo propius ibis, & minor est erratio.Scin Cratini huius ditis aedes? D. scio. S. ubi eas prae-terieris,Ad sinistram hac recta platea; ubi ad Dianae ueneris.Ito ad dextram: prius, quàm ad portam uenias, apudipsum lacumist pistrilla, & exaduorsum est fabrica, ibi est. De-quid ibi facit?S. Lectulos in sole iligneis pedibus faciundos dedit,Vbi potetis uos. D. sane bene. sed cesso ad eum per-gere?S. Iſane: ego te exercebo hodie, ut dignus es, ſilicernium.Aeschinus odiose cessat: prandium corrumpitur:Ctesipho autem in amore est totus. ego iam prospici-am mihi:Nam iam adibo, atque unum quodque, quod quidemerit bellißimum,Carpam, & cyathos sorbillans paulatim hunc producam diem.THESES ETHICAE.Seruorum animus nihil integrum, nihil sanum inse habet.2 Optimi quique a peßimis seruis falluntur.ACTVS QVARTI SCENAE IIIPeriochéQ
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten