166HE AVTONPrimum olim potius, commeare filiumQuàm paterere ad mulierculam, quae paululoTum erat contenta, cuique erant grata omnia,Proterruisti hinc. ea coacta ingratijsPostilla coepit uictum uolgo quaerere.Nunc, cum sine magno intertrimento non potestHaberi, quiduis dare cupis. nam, ut tu scias,Quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem sietPrimum, iam ancillas secum adduxit plus decem,Oneratas ueste, atque auro. satrapes si siet,Sufferre amator nunquam eius sumptus queat,Nedum tu poßis. M. est ne ea intus? C. sit rogas?Sensi: nam ei unam coenam, atque eius comitibusDedi: quod si iterum mihi sit danda, actum siet:Nam, ut alia omittam, pitissando modo mihiQuid uini absumpsit? sic, hoc, dicens, asperumPater est: hoc aliud lenius, sodes uide.Releui dolia omnia, omnes serias:Omnes habui ſolicitos: atque haec una nox:Quid te futurum censes, quem assidue exedentsic me dij amabunt, ut tuarum miseritum estMenedeme fortunarum. M. faciat quod lubet:Sumat, consumat, perdat: decretum est pati:Dum illum modo habeam mecum. C. si certum est tibisic facere, illud permagni referre arbitror,Vt nescientem sentiat teid sibi dare.M. Quid faciam? C. quiduis potius, quàm quod cogitas
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten