Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
167
Einzelbild herunterladen
 

TIMORVMENOS.Per alium quemuis ut des, falli te sinasTechnis per seruolum: etsi subsensi id quoque,llos ibi esse, & id inter se agere clanculum.syrum cum illo uostro consusurrat: conferuntconſilia adoleſcentes: & tibi perdereTalentum hoc pacto satius est, quàm illo minam.Non nunc pecunia agitur, sed illud, quo modoMinimo periclo id demus adoleſcentulo.Nam si semel tuum animum is intellexerit,Prius proditurum te tuam uitam, & priusPecuniam omnem, quàm abs te amittas filium: hui,Quintam fenestram ad nequitiam patefeceris?Tibi autem porro ut non sit suaue uiuere.Nam deteriores omnes sumus licentia.Quodcunque inciderit in mentem, uolet: neque idPutabit, prauom, an rectum, quod petet, siet.Tu, rem perire, & ipsum, non poteris pati.Dare denegaris, ibit ad illud illico,Quo maxume apud te se ualere sentiet,Abiturum se abs te esse illico minabitur.Me. Videre uerum, atque ita uti res est, dicere.c. Somnum hercle ego hac nocte oculis non uidi meis,Dum id quaero, tibi qui filium restituerem.Me. cedo dextram: porro te oro idem ut facias chreme.Ch. Paratus sum. Me. scin quid nunc te facere uolosch. Dic. M. quod sensisti illos me incipere fallerc,Id ut maturent facere. cupio illi dare,QuodL 4