Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
165
Einzelbild herunterladen
 

TIMORVMENOS.165Nos quoq́; ſenes est æquom ſenibus obſequi.Me. Aut ego profecto ingenio egregie ad miseriamNatus sum, aut illud falsum est, quod uolgo audioDici, diem adimere aegritudinem hominibus:Nam mihi quidem quotidie augesci tmagisDe filio aegritudo, & quanto diutiusAbest, magi cupio tanto, & magis desidero.Ch. Sed ipsum egressum foras uideo: adibo, alloquar.Menedeme ſalue: nuncium apporto tibi,Cuius maxume te fieri participem cupis.Me. Nunquidnam de gnato meo audisti ChemesCh. Valet atque uiuit. Me. quaeso, ubinam? Ch. apud medomi.Me. Meus gnatus? Ch. sic est. Me. uenit? Ch. certe. Me.CliniaMeus uenit? Ch. dixi. M. eamus, duc me ad eum obsecro,Ch. Non uolt te scire se redijsse etiam: & tuumConspectum fugitat ob peccatum: tum hoc timet,Ne tua duritia illa antiqua etiam adaucta sit.Me. Non tu ei dixisti, ut essem? Ch. non. Me. quam obrem. Chreme?Ch. Quia pessume istuc in te, atque in illum consulis,si te tam leni, & uicto animo esse ostenderis.Me. Non possum satis iam, satis pater durus fui. C. ah,Vehemens in utranque partem Menedeme es nimis,Aut largitate nimia, aut parsimonia.In eandem fraudem ex hac re, atque ex illa, incides.PrísL