Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
146
Einzelbild herunterladen
 

HEAVTON146in Asiam ad Regem militatum abijt Chreme.Ch. Quid ais? M.clā me profectus, menſes treis abeCh. Ambo accusandi: et si illud inceptum tamenAnimi est pudentis signum, & non instrenui.Mc. Vbi comperi ex ijs, qui ei fuere conscij,Domum reuertor moestus, atque animo ferePerturvato, atque incerto prae aegritudine:Adſido: accurrunt ſerui: ſoccos detrahunt:Video alios festinare, lectos sternere,Cœnam apparare: pro se quisque seduloFaciebat, quo illam mihi lenirent miseriam.Vbi uideo haec, coepi cogitare, hem, tot meiSolius soliciti sunt causa, ut me unum expleant?Ancillae tot me uestiant? sumptus domiTantos ego solus faciam? sed gnatum unicum,Quem pariter uti his decuit, aut etiam amplius,Quòd illa aetas magis ad haec utenda idonea est,Ego eum hinc eieci miserum iniuſtitia mea.Malo quidem me dignum quouis deputem,Si id faciam: nam usque dum ille uitam illam incolitInopem, carens patria ob meas iniurias,Interea usque illi de me supplicium dabo,Laborans, quaerens, parcens, illi seruiens.Ita facio prorsus: nihil relinquo in aedibus,Nec uas, nec uestimentum: conrasi omnia.Ancillas, seruos, nisi eos, qui opere rusticoFaciundo facile uictum exercerent suum,Omneit