Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
145
Einzelbild herunterladen
 

TIMORVMENOS.148Ch. Hui, tam graueis hos quaeso? M. sic meritum estmeum.Ch. Nunc loquere. M. filium unicum adolescentulumHabeo. ah quid dixi habere me?imo habui Chreme.Nunc habeam, nec ne, incertum est. Ch. quid ita istucsM. scies.Est è Corintho hic aduena anus paupercula.Eius filiam ille amare coepit perditè,Prope iam ut pro uxore haberet, haec clam me omnia.Vbi rem resciui, coepi non humaniter,Neque ut aegrotum animum decuit adolescentuli,Tractare, sed ui & uia peruolgata patrum:Quotidie accuſabam: hem: tibi ne hæc diutiusLicere speras facere me uiuo patre,Amicam ut habeas prope iam in uxoris loco?Erras, si id credis, & me ignoras Clinia.Ego te meum esse dici tantisper uolo,Dum, quod te dignum est, facies: sed si id non facis,Ego, quod me in te sit facere dignum, inuenero.Nulla adeo ex re istuc fit, nisi ex nimio otio.Ego istuc aetatis non amori operam dabam,Sed in Asiam abij hinc propter pauperiem, atque ibiSimul rem, & gloriam armis belli repperi.Postremo adeo res redijt: adolescentulusSaepe eadem, & grauiter audiendo uictus est:Aetate me putauit, & sapientiaPlus scire, & prouidere, quàm se ipsum sibi:In Asiam